Glose
Veniat dilectus.Qui promisit se futurummecum usque ad consummationem saeculi,modo cum magis indigeo majori gratia, me visitet.Veniat dilectus.Audiens Ecclesia se tentationibus probandam, provisioni dilecti non contradicit: sed ne superetur, auxilium illius quaerit, quinon patitur nos tentari supra id quod possumus.[I Cor. 10.]Vel, potest ex voce perfectorum sic intelligi.Veniat dilectus.Quasi: Sicut eum semper diligimus, ei et servire curamus: sic ipse in tentationibus non sinat nos usque ad defectum concuti, sed jam reddet nobis mercedem piae devotionis.Veni in hortum.Sponsus desiderio Ecclesiae respondens, eadem quae petebantur, se jam fecisse testatur: unde extranei multum in amorem ipsius possunt accendi.Veni,errantes corrigendo, infirmos sublevando, bona agentes confirmando, maturos mecum in requie collocando.Messui.Quadam falce mortis ab hac vita praecidi, et in cellaria beatitudinis perduxi.Comedi favum.Perfavum,qui in Scripturis dulcedinem spiritualis intelligentiae quaerunt, et aliis dilucidant; permel,qui epulas divini verbi sibi appositas libenter gustant, et his insatiabiliter vesci desiderant; pervinum,fortes coelestium praedicatores; perlac,infirmi adhuc auditores, qui licet diversis studiorum modis discrepent, una tamen supernae retributionis spe communes, supernus arbiter approbat.Comedite, amici.Non solum ipse piis electorum actibus delectatur: sed etiam hortatur fideles ad congaudendum super tali convivio, ut amplius inter se mutuam dilectionis curam exhibeant, et minores quod in majoribus viderint, memoriter imitari satagant.Inebriamini, charissimi.[GREG.]Post potum gaudii, ipsas virtutes bonorum retractando, torporem mentis discutite, et ad amorem aeternorum accensi, temporales poenas non sentiatis; sicut ebrius, qui obliviscitur omnium temporalium; comedit, nec satiatur: qui epulas Scripturarum didicit, justorum exempla novit, nec tamen vitam correxit; bibit, et non inebriatur, qui praecepta vitae laetabundus audit, sed ad implenda piger remanet.